Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 24

Relinque ibi,etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quaerit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat.Vade.Non pedibus, sed animo humiliter ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si praesens est.Offeres.Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit.
(* Traductions européennes)